+ TRIDUUM +

Initium sancti EvangélII secúndum Joánnem...

In principio erat Verbum et Verbum erat apud Deum et Deus erat Verbum 2 hoc erat in principio apud Deum 3 omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil quod factum est 4 in ipso vita erat et vita erat lux hominum 5 et lux in tenebris lucet et tenebrae eam non conprehenderunt

6 fuit homo missus a Deo cui nomen erat Iohannes 7 hic venit in testimonium ut testimonium perhiberet de lumine ut omnes crederent per illum 8 non erat ille lux sed ut testimonium perhiberet de lumine 9 erat lux vera quae inluminat omnem hominem venientem in mundum 10 in mundo erat et mundus per ipsum factus est et mundus eum non cognovit

11 in propria venit et sui eum non receperunt 12 quotquot autem receperunt eum dedit eis potestatem filios Dei fieri his qui credunt in nomine eius 13 qui non ex sanguinibus neque ex voluntate carnis neque ex voluntate viri sed ex Deo nati sunt 14 ET VERBUM CARO FACTUM EST et habitavit in nobis et vidimus gloriam eius gloriam quasi unigeniti a Patre plenum gratiae et veritatis

+ Prayer Requests and Intentions + Updated 5 Nov.

+ Blessed Mother Mary Ever-Virgin; Holy Archangels Michael, Gabriel, and Rafael; the communion of all Saints, and all holy men and women: pray for us... +

-For our Holy Father, H.H. Pope Benedict XVI
-For our Bishops and Priests, and all religious
-For our Holy Mother Church, the Bride of Christ, for Her defense from the Enemy
-For an end to all abortions and for a renewed culture of life
-For an increase in vocations, particularly to the Holy Priesthood
-For all our prayers, hear us.

-For all the faithful departed, especially Ramon and Willie, my grandfathers. Requiescant in pace.

Coming Soon...

Stay tuned.

23 March 2008

Happy Easter

A very blessed and happy Easter to all, in commemoration of the Resurrection of our Lord, which opened the doors of Heaven to humanity and sealed our fates to our discipleship to Him and His Church.





Et cum transisset sabbatum Maria Magdalene et Maria Iacobi et Salome emerunt aromata ut venientes unguerent eum 2 et valde mane una sabbatorum veniunt ad monumentum orto iam sole 3 et dicebant ad invicem quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti 4 et respicientes vident revolutum lapidem erat quippe magnus valde 5 et introeuntes in monumento viderunt iuvenem sedentem in dextris coopertum stola candida et obstipuerunt

6 qui dicit illis nolite expavescere Iesum quaeritis Nazarenum crucifixum surrexit non est hic ecce locus ubi posuerunt eum 7 sed ite et dicite discipulis eius et Petro quia praecedit vos in Galilaeam ibi eum videbitis sicut dixit vobis 8 at illae exeuntes fugerunt de monumento invaserat enim eas tremor et pavor et nemini quicquam dixerunt timebant enim 9 surgens autem mane prima sabbati apparuit primo Mariae Magdalenae de qua eiecerat septem daemonia 10 illa vadens nuntiavit his qui cum eo fuerant lugentibus et flentibus

11 et illi audientes quia viveret et visus esset ab ea non crediderunt 12 post haec autem duobus ex eis ambulantibus ostensus est in alia effigie euntibus in villam 13 et illi euntes nuntiaverunt ceteris nec illis crediderunt 14 novissime recumbentibus illis undecim apparuit et exprobravit incredulitatem illorum et duritiam cordis quia his qui viderant eum resurrexisse non crediderant 15 et dixit eis euntes in mundum universum praedicate evangelium omni creaturae

16 qui crediderit et baptizatus fuerit salvus erit qui vero non crediderit condemnabitur 17 signa autem eos qui crediderint haec sequentur in nomine meo daemonia eicient linguis loquentur novis 18 serpentes tollent et si mortiferum quid biberint non eos nocebit super aegrotos manus inponent et bene habebunt 19 et Dominus quidem postquam locutus est eis adsumptus est in caelum et sedit a dextris Dei

No comments:

Your comments are greatly appreciated!